Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.8.1 Cic. Fam. 2.8.3 (English) >>Cic. Fam. 2.9.1

2.8.2 neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum; quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia, quae providenda sunt in re publica, et animo et consilio paratum. qua re da te homini; complectetur, mihi crede. iam idem illi et boni et mali cives videntur, qui nobis videri solent.

2.8.3ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde pridie Nonas Quintilis, cum hoc ad te litterarum dedi. tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia. quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 2.8.1 Cic. Fam. 2.8.3 (English) >>Cic. Fam. 2.9.1

Powered by PhiloLogic